- DIOMEDES
- I.DIOMEDESGrammaticus, multi ingenii vir.II.DIOMEDESRex Aetoliae, Tydei et Deipylae fil. qui cum reliquis Graecis ad Troiam profectus adeo strenue se gessit, ut post Achillem et Aiacem Telamonem fortissimus haberetur. Nam praeter occisos a se Reges, et singulares pugnas adversus Hectorem et Aeneam aliosque insignes Troianorum Principes, et captos Rhesi equos, Palladiumqueve Troianis subtractum, Martem quoque in bello vulneravit, Veneremqueve dextrâ manu, dum Aeneam protegere veller. Id quod ipse testatur Virg. Aen. l. XI v. 276.------- Cum ferro caelestia corpora demensAdpetii, et Veneris violavi vulnere dextram.Quamobrem Dea indignata Egialem uxorem eius tantâ libidinum turpitudine involvit, ut eius causâ patriam exosus Diomedes, domum reverti noluerit, sed in Apuliam profectus, regni partem a dauno acceperit, ibique Arpos condiderit. Quidam ferunt, Diomeden ab Aenea dolo occisum, eiusque socios doloris impatientiâ in aves Diomedeas esle commutatos. Iuv. l. 1. Sat. 1. v. 54.Aut Diomcdeas, aut mugitum Labyrinthi.Horat. l. 1. Serm. Sat. 5. ubi de Canusio, v. 93.Qui locus a forti Diomede est conditus olim:Idem l. 1. Carm. Od. 6. v. 14.Ope PalladisTydidem superis parem?Virg. Aen. l. 1. v. 96.------ O Danaûm fortissime gentisTydide. ------ ------Ovid. Metam. l. 14. v. 461.Auxiliumque petit; vires Aetolius heros.Dicitur, Calydonius heros Stat. l. VIII. Theb. v. 580.---- tandem invalidos Aetolus ad ictusForte refert oculos.Item Aetolus dux. Conon. narr. 4. apud Phot. Cod. 186. Nic. Lloydius. Hic Ludorum Pythiorum perhibetur auctor. Troiâ enim rediens ac tempestate elapsus, Apollini Epibaterio delubrum dedicavit; et in Apollinis honorem Ludos Pythios primus omnium instituit, Pausan. Corinthiacis. Καὶ Πυθίῳ Α᾿πόλλωνι τὸν χαλκοῦν τρίποδα ἀνέθηκεν ὃν εν τῷ ἐπὶ Πατρόκλῳ ἀγῶνι ἔδωκεν Α᾿χιλλεὺς. Et Apollini Pythio tripodem aeneum dicavit, quem Achilles ei deder at in agone ad Patrocli tumulum, Eust. ad II: φ. testante Insciriptione:Χάλκεός εἰμι τρίπους, Πυθοῖ δ᾿ ἀνάκειμαι ἄγαλμἁΚαὶ μ᾿ ἐπὶ Πατρόκλῳ θῆκεν πόδας ὠκὺς Α᾿χιλλευς.Τυδείδης δ᾿ ἀνέθηκε βοὴν ἀγαθὸς Διομήδής,Νικήσας ἵπποισι παρὰ πλατὺν Ε῾λλήσποντον.E quib us tamen posterioribus versibus satis liquet, hoc epigramma esse Homero recentius. Ceterum antiquissimum in his ludis certamen fuit, Hymnum in Apollinem canere, cui primo ἆθλα proposita. Primus autem in iis cecinit et cantu vicit Chrysothemis, ut visum. sed et ipse iuxta ostium Timavi nemus ac templum habuit. Strab. l. 5. εν αὐτῷ δὲ τῷ μύχῳ τȏυ Α᾿δρίου καὶ ἱερὸν Διομήδους ἐςτὶν, ἄξιον μνήμης, τὸ Τίμαυον. Qui paulo post subdit, Diomedi apud Venetos equum album sacrificari consuevisse. Eundem, in Picena quoque regione por Numine fuisse, Scylax Caryandensis auctor est in Periplo, Μετὰ δὲ Δαυνῖτας ἔθνη ἐςτὶν Ο᾿μβρικά καὶ πόλις εν αὐτῷ Α᾿γκών ἐςτὶν. Τοῦτο δὲ τὸ ἔθνος τιμᾷ Διομήδην εὐεργετηθὲν ὑπ᾿ αὐτοῦ καὶ ἱερόν ἐςτιν αὐτοῦ. Post Daunitas, gens est Umbrorum: inque ea est Ancon urbs. Haec vero gens colit. Diomedem, cui ille bene fecit: ac ibidem eius est Fanum. Imo et in insulis quinque, quae ex adverso Marucinorum ac Pelignorum sitae sunt, atque ab eo nomen accepêre, Diomedeae dictae, cultum esse, discimus ex Theophrasto Hist. Plant. l. 4. c. 7. ubi platanum non esse in Adria, praeterquam circa Diomedis delubrum tradit. Vide quoque Plin. l. 10. c. 44. velut generi Diomedis hoc trihuentes; aedemque eam quottidie pleno gutture madentibus pennis perluunt, atque purificant, unde orgio fabulae, Diomedis socios in earum effigies mutatos. Et Augustin. de Civ. Dei l. 8. c. 16. qui posterior de eo sic habet: Diomedem fecêrunt Deum, quem poenâ divinitus irrogatâ, perhibent ad suos non vevertisse: eiusque socios in volucres fuisse conversos. Quin etiam templum eius esse aiunt in Insula Diomedea, non longe a monte Gargano, qui est in Apulia: et hoc templum circumvolare atque incolere has alites, tam mir abili obsequio, ut rostrum aquâ impleant et aspergant: et eo si Graeci venerint, vel Graecorum stirpe progeniti non solum quietas esse, verum et supervolare: si autem alienigenas viderint, subvolare et capita eorum, tam gravibus ictibus, ut etiam perimant, vulnerare. Nempe, ob adulterium uxoris cum domum reverti nollet, in Italiae loca varia concessit, inque Apulia consedit: ubi Argyrippam sive Argos Hippium sive Arpos (uti et in Hirpinis Beneventum ad Equum Tuticum) condidit. Gerh. Ioh, Vosl. de Idolol. l. 1. c. 40.III.DIOMEDESThraciae Rex, qui cum equos suos humanâ carne aleret, ab Hercule, cui hic laborum nonus, victus, equis suis in pabulum est obiectus. Ovid. in Ibin. v. 381.Ut qui Threicii quondam pr aesepia RegisFecerunt dapibus sanguinolenta suis.Idem ibid. v. 401.Ut qui terribiles pro gramenm habentibus herbis,Impius humano viscere pavit equos.Idem Met. l. IX. v. 194. et seqq.Quid? cum Thracas equos humano sanguine pingues,Plenaqueve corporibus laceris praeepia vidi,Visaqueve deseci, dominumqueve ipsosqueve peremi.Idem ep. IX. v. 67.Non ubi succurrit crudi Diomedis imago.Lucan. l. 2. v. 162.Non Thracia tantumVidit Bistonii stabulis pendere tyranni.Seneca,Si quis Ismarios greges Thracis cruenti vindicat.Claudian. de Rapt. Proserp. Carm. 24. v. XI.Diraqueve sanguinei vertit praesepia regis.Et Diomedeos gramine pavit equos.Idem in Ruf. v. 254. et seqq.O mites diomedis equi, Busiridis araClementes. ------Nic. Lloydius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.